Wiktenauer logo.png

Page:Cod.icon. 393 I 013v.jpg

From Wiktenauer
Revision as of 00:45, 20 January 2015 by Michael Chidester (talk | contribs)
(diff) ← Older revision | Latest revision (diff) | Newer revision → (diff)
Jump to navigation Jump to search
This page has been proofread, but needs to be validated.

denique non curantes rebuspublicis animo forti et integro praeesse, profluere videntur. Eos igitur iudico in Utopia natos. Finxerunt antecessores nostri Utopia terram esse optimam, omnibus divitiis refertam nomine excogitato, in qua desides, imperiti somnolenti, atque aliis huiusmodi vitiis obnoxii magnas divitias acquirant id autem ut deterrerent iuvenes av ignavia. Ceterum, sicuti illi quidem ex hoc figmento sensum contrarium intelleti voluere,nimirum ut ociosi ignavique adolescentes ad virtutem atque labores provocarentur ita praedicti Athletae furibundi rerum publicarum Utopiae gubernacula sustinere debebant.

Omnium virtutum et integritatis exempla ex historicis satis apparent quae abunde declarant omnes terras, omnes denique gentes, et Civitates animi integrirate, virtute, et strenuitate conservari, contra autem ignavia omnia collabi. Regnum Assyriorum, quod fuit omnium primum a rege Nino originem traxit, atque per triginta sex reges feliciter annis 1240 gubernatum. Verum capessente regnum Sardanapalo Rege Assyriorum ultimo, collapsum est, nam veneri et voluptatibus plus operam dedit, quam ut sui Imperii curam susciperet: in tantum vitiis immersus, ut omnis generis virtutes respueret, et contemptui essent. Inde contigit ut eius aulici, qui erant Regi a Consiliis omnes ab eo deficerent, et subditi eum summo odio prosequerentur, nec ullis rebus obsequerentur, in partes dissecti conspirantes, Regem tandem regno pepulerunt. Itaque regnum Assyriorum ignavia Sardanapali concidit. Is autem cum regia exercitia agere debebat, frequenter in Gymnecaeo inventus est inter mulierculas pensum trahens, ante obitum fieri sibi monumentum, et statuam curavit, cui epitaphum Assyriis Litteris huiusmodi iscribi iussit, Sardanapale Anacydaraxis fili, ede, bibe lude et cum te mortalem noris, praesentubis exple animum, post mortem nulla voluptas. Unde studiosus lector facilime cognoscere poterit, quantum fortes, virtutisque studiosi, et ignavi different in rerum publicarum gubernaculis sustinendis. Xerxes Persarum Rex posque Babylonem, quae defecerat, un suam potestatem recipisset animo voluens, qua nam ratione tantam, tamque potentem urbem posset obtinere, ne denuo descisceret, praecepit omnibus eius urbis civibus, ut essent inermes, nulla exercitia Athletica in posterum exercerent