Wiktenauer logo.png

Page:Cod.icon. 393 I 016r.jpg

From Wiktenauer
Revision as of 23:54, 3 January 2014 by Michael Chidester (talk | contribs) (→‎Proofread)
(diff) ← Older revision | Latest revision (diff) | Newer revision → (diff)
Jump to navigation Jump to search
This page has been proofread, but needs to be validated.

Luctarum varie species ex habitibus pugionis oriuntur, quae saepius commiscerentur, atque simul plerique addiscuntur, qui quidem habitus maxime sunt ad defensionem, vel alteri mortem inferendam excogitati, quarum species sunt 106.

Dimicationes pedestres, inquibus utimur clypeis orbicularibus et ensibus Hispanis, more Italorum, habitus sunt 56.

Secures letales ab Amazonibus item repertas esse ferunt, atque iis usas verum mirabile est auditu a muliebri sexu tam letalia duo arma esse inventa. Multi etiam incredibile videretur, ni Aventinus veritatis studiosissimus pluresque alii ea de re scripsissent, ea continet 16 habitus.

Dimicatio, qua scutis utimur, complectitur 16

Dimicatio, ubi armis induti Athletae concertant, status habet 86

Sequitur dimicatio equestris, exercitium dignissimum, perstantissimumque, in quo virtute non exigua opus est, ea continet 73