Wiktenauer logo.png

Page:Cod.icon. 393 I 016r.jpg

From Wiktenauer
Jump to navigation Jump to search
This page contains changes which are not marked for translation.

This page has been proofread, but needs to be validated.

Luctarum varie species ex habitibus pugionis oriuntur, quae saepius commiscerentur, atque simul plerique addiscuntr, qui quidem habitus maxime sunt ad defensionem, vel alteri mortem inferendam excogitati, quarum species sunt .106.

Dimicationes pedestres, inquibus utimur clypeis orbicularibus et ensibus Hispanis, more Italorum, habitus sunt .56.

Secures letales ab Amazonibus item repertas esse ferunt, atque iis usas verum mirabile est auditu a muliebri sexu tam letalia duo arma esse inventa. Multi etiam incredibile videretur, ni Aventinus veritatis studiosissimus pluresque alii ea de re scripsissent, ea continet .16. habitus.

Dimicatio, qua scutis utimur, complectitur .16.

Dimicatio, ubi armis induti Athletae concertant, status habet .86.

Sequitur dimicatio equestris, exercitium dignissimum, perstantissimumque, in quo virtute non exigua opus est, ea continet .73.