Wiktenauer logo.png

Difference between revisions of "Page:Cod.icon. 393 I 023r.jpg"

From Wiktenauer
Jump to navigation Jump to search
 
Page body (to be transcluded):Page body (to be transcluded):
Line 1: Line 1:
'''Alia instantia'''
+
'''Alia instantia.'''
  
'''Quum''' laevuum preposueris pedem, ferias ab ala tua dextra, subitoque dextro sequere ac longam aciem praemittendo recta caput hostis petes. Sed si is eodem modo contra te fuerit usus sinistrum preponentem, ensem ipsius contingas, hoc autem fit circa manum utramque brevie acie tua, sequitor dextro pede tuo versusque aurem laevam gladium tuum inflecte ita ut ensis tui capulus pro capite constituatur. Cumque adversarius rei huius certus factus ictum exceperit, et tu infra ipsius brachia et gladium ferias, proximamque adpetito nuditatem, sin vero tuam is appetiverit nuditatem tum illi obvius ibis longam aciem praemittendo atque superne et inferne eum excipito, egregie<ref>”streck dein leyb und deine armen wol”</ref> corpore tuo et brachiis porrectis, mucrone ensis tui inquire ipsius nuditatem faciei, vel pectoris, feriasque interim transversim caput versus adversarii, brachiis cancellatis. Cum vero is eundem ictum usurparit contra te, eum excipias memineris acie tua longa, et inflecte versus illis aurem sinistram brevem aciem. Retracto mutatoque laevo pede tuo, illius aurem dextram ferias.
 
Latest revision as of 23:45, 16 November 2018

This page has been proofread, but needs to be validated.

Alia instantia.

Quum laevuum preposueris pedem, ferias ab ala tua dextra, subitoque dextro sequere ac longam aciem praemittendo recta caput hostis petes. Sed si is eodem modo contra te fuerit usus sinistrum preponentem, ensem ipsius contingas, hoc autem fit circa manum utramque brevie acie tua, sequitor dextro pede tuo versusque aurem laevam gladium tuum inflecte ita ut ensis tui capulus pro capite constituatur. Cumque adversarius rei huius certus factus ictum exceperit, et tu infra ipsius brachia et gladium ferias, proximamque adpetito nuditatem, sin vero tuam is appetiverit nuditatem tum illi obvius ibis longam aciem praemittendo atque superne et inferne eum excipito, egregie[1] corpore tuo et brachiis porrectis, mucrone ensis tui inquire ipsius nuditatem faciei, vel pectoris, feriasque interim transversim caput versus adversarii, brachiis cancellatis. Cum vero is eundem ictum usurparit contra te, eum excipias memineris acie tua longa, et inflecte versus illis aurem sinistram brevem aciem. Retracto mutatoque laevo pede tuo, illius aurem dextram ferias.

  1. ”streck dein leyb und deine armen wol”