Wiktenauer logo.png

Page:Cod.icon. 393 I 023v.jpg

From Wiktenauer
Revision as of 02:25, 12 December 2018 by Michael Chidester (talk | contribs)
(diff) ← Older revision | Latest revision (diff) | Newer revision → (diff)
Jump to navigation Jump to search
This page has been proofread, but needs to be validated.

Alia insistentia ex pendenti mucrone.

Insistens pede laevo praeposito ex sinistra axilla versus adversarii dextrum latus ictum regendo ferias eius caput. Sed si is modo feriat dextrum crus te praeponente, tum in pendentem mucronem te convertas, atque utere loco ensis infirmiori, retro illius latus dextrum resilias, appetitoque caput eius. Excipiente vero id adversario, ictum superne duplica infra autem mutabis ensem, mucronem tuum, collo illius adplices. Sin autem id adversus te is usurparit eum averte longa tui acie ensis, dextroque pede consequere, et ex parte inferiori ad ipsius brachium dextrum ferias sursum. Sique hunc ictum exceperit gladio suo, tum illius dextrum laevo tuo pede praecedes, et utere ictu duplici erratico, ita ut corpus eius non contingas, versus eius verticem. Sed cum is hoc modo superne te aggrediatur, excipito ense, et brevem aciem inflecte ad illius aurem sinistram, subitoque averte et rursum ferias contra adversarii latus sinistrum longam aciem praemittendo.