Wiktenauer logo.png

Difference between revisions of "Page:Cod.icon. 393 I 024r.jpg"

From Wiktenauer
Jump to navigation Jump to search
 
Page body (to be transcluded):Page body (to be transcluded):
Line 1: Line 1:
'''Alia eiusdem forma'''
+
'''Alia eiusdem forma.'''
  
'''Quum''' dextrum pedem praeposueris, ensem tuum recta pro facie contineas conversa acie brevi versus te, laevo progredere, interim inflecte gladium tuum versum adversarii pectus. Sed si mucronem exceperit, gladium tuum retrahito ad medietatem, ac ferias superne contra illius nuditatem proximam. Cumque is eodem usus fuerit contra te, tum laevum tuum pedem praepone, prosilias versus latus eius dextrum, et inclina in ictum cruciatum. Verum excipiente eum ictum adversario, dextro pede regredere, feriasque illius brachium sinistrum, sin autem contra te hoc pacto is feriat, tum ictu curvo excipito, ut ab ense tuo infirmetur, subito interim dextro procede, versusque eius caput superne ferias, cum vero obtigerit, ut is hoc habitu utatur, tum acie tua brevi ictum curvum averte ex latere tuo dextro, atque perstringe eum ex superiori nuditate.
 
Latest revision as of 23:46, 16 November 2018

This page has been proofread, but needs to be validated.

Alia eiusdem forma.

Quum dextrum pedem praeposueris, ensem tuum recta pro facie contineas conversa acie brevi versus te, laevo progredere, interim inflecte gladium tuum versum adversarii pectus. Sed si mucronem exceperit, gladium tuum retrahito ad medietatem, ac ferias superne contra illius nuditatem proximam. Cumque is eodem usus fuerit contra te, tum laevum tuum pedem praepone, prosilias versus latus eius dextrum, et inclina in ictum cruciatum. Verum excipiente eum ictum adversario, dextro pede regredere, feriasque illius brachium sinistrum, sin autem contra te hoc pacto is feriat, tum ictu curvo excipito, ut ab ense tuo infirmetur, subito interim dextro procede, versusque eius caput superne ferias, cum vero obtigerit, ut is hoc habitu utatur, tum acie tua brevi ictum curvum averte ex latere tuo dextro, atque perstringe eum ex superiori nuditate.