Wiktenauer logo.png

Difference between revisions of "Page:Cod.icon. 393 I 025v.jpg"

From Wiktenauer
Jump to navigation Jump to search
 
Page body (to be transcluded):Page body (to be transcluded):
Line 1: Line 1:
'''OCCURSATIO QUA ADVERSARIO ENS'''IS EXTORQUERETUR
+
'''Occursatio qua adversario ens'''is extorqueretur
  
'''Recta''' dextro pede praeposito ferias, et si adversum te superne hostis referiat laevo ut consequaris observa, atque flecte nodum ensis tui ex dextra corporis tui parte super ipsius brachia, atque ipsum si converteris in latus tuum dextrum, ensem ex manibus adversarii extorquebis. Sin vero cupiat te gladio spoliare, tum pedem tuum sinistrum dextro illius praeponito, atque tuum gladium ipsi, sponte premittas, conquassata sev protrusa celeriter acromia ipsius sinistra, dextrum eius pedem laevo tuo reiicias, hoc itaque modo eum sternet pronum. Sed si contra te eodem uti voluerit modo. Dextrum statim pedem ad ter convertas, ut sinister prior appareat, dexter tuus posterior, stringendo caput eius appetes, sed si is stringere cupiat, et utrumque ensem habeat, tum dextra manu illius cubitum laevum contingas, laevaque manu tua eius correpto poplite laevo, facile straveris humi adversarium.
 
Revision as of 18:38, 18 June 2018

This page has been proofread, but needs to be validated.

Occursatio qua adversario ensis extorqueretur

Recta dextro pede praeposito ferias, et si adversum te superne hostis referiat laevo ut consequaris observa, atque flecte nodum ensis tui ex dextra corporis tui parte super ipsius brachia, atque ipsum si converteris in latus tuum dextrum, ensem ex manibus adversarii extorquebis. Sin vero cupiat te gladio spoliare, tum pedem tuum sinistrum dextro illius praeponito, atque tuum gladium ipsi, sponte premittas, conquassata sev protrusa celeriter acromia ipsius sinistra, dextrum eius pedem laevo tuo reiicias, hoc itaque modo eum sternet pronum. Sed si contra te eodem uti voluerit modo. Dextrum statim pedem ad ter convertas, ut sinister prior appareat, dexter tuus posterior, stringendo caput eius appetes, sed si is stringere cupiat, et utrumque ensem habeat, tum dextra manu illius cubitum laevum contingas, laevaque manu tua eius correpto poplite laevo, facile straveris humi adversarium.