Wiktenauer logo.png

Difference between revisions of "Page:Cod.icon. 393 I 028v.jpg"

From Wiktenauer
Jump to navigation Jump to search
 
Page body (to be transcluded):Page body (to be transcluded):
Line 1: Line 1:
'''Mucro excipiendus aratri habi'''tu, qui habitus ab eius similitudine dicitur
+
'''Mucro excipiendus aratri habi'''tu, qui habitus ab eius similitudine dicitur.
  
'''Si''' consistas laevo praeposito, elevato ense ante faciem manibus crucis instar constitutis, ut mucro versus adversarium sit porrectus, tum dextro pede progredere, et si converteris illi mucronem contra faciem, praeparato te ad ictum, qui Aratrum dicitur praeposito dextro. Si illius mucronem observaveris, tum laevo pede insequere, et inflectendo illius mucronem avertas in latus tuum dextrum, feriasque contra eius superiore nuditatem. Cum vero tum ictum animadverterit hostis, averteritque, tum ferias transversarium usurpando, latus adversarii dextrum brachiis cancellatis. Quum autem is eodem contra te fuerit usus, habitu praeponito pedem dextrum, inclina gladium in latus dextrum tuum, hoc itaque modo ictus eius concidet, statim ergo progredi laevo, et illius nuditatem supernam quassare memineris. Sed si is eodem modo referiat superne, tum excipias ictum adversarii acie longa porrecta, interimque sursum ensem subleva in cisuram eius brachio sinistro apponito iuxta ensis tui crucem, atque hoste hoc pacto in latus dextrum propulso scindendo perstringes.
 
Latest revision as of 23:50, 16 November 2018

This page has been proofread, but needs to be validated.

Mucro excipiendus aratri habitu, qui habitus ab eius similitudine dicitur.

Si consistas laevo praeposito, elevato ense ante faciem manibus crucis instar constitutis, ut mucro versus adversarium sit porrectus, tum dextro pede progredere, et si converteris illi mucronem contra faciem, praeparato te ad ictum, qui Aratrum dicitur praeposito dextro. Si illius mucronem observaveris, tum laevo pede insequere, et inflectendo illius mucronem avertas in latus tuum dextrum, feriasque contra eius superiore nuditatem. Cum vero tum ictum animadverterit hostis, averteritque, tum ferias transversarium usurpando, latus adversarii dextrum brachiis cancellatis. Quum autem is eodem contra te fuerit usus, habitu praeponito pedem dextrum, inclina gladium in latus dextrum tuum, hoc itaque modo ictus eius concidet, statim ergo progredi laevo, et illius nuditatem supernam quassare memineris. Sed si is eodem modo referiat superne, tum excipias ictum adversarii acie longa porrecta, interimque sursum ensem subleva in cisuram eius brachio sinistro apponito iuxta ensis tui crucem, atque hoste hoc pacto in latus dextrum propulso scindendo perstringes.