Wiktenauer logo.png

Page:Cod.icon. 393 I 031v.jpg

From Wiktenauer
Revision as of 23:51, 16 November 2018 by Michael Chidester (talk | contribs)
(diff) ← Older revision | Latest revision (diff) | Newer revision → (diff)
Jump to navigation Jump to search
This page has been proofread, but needs to be validated.

Ingressus cum lucta.

Si quando adversarium ense strenue gubernando accesseris, praeposito pede dextro acie longa porrecta versum eius caput ferias superne, verum ab ense manu tua sinistra reposita, apprehende eadem, ipsius cubitum dextrum, consequutus crure laevo, propellito hostem abs te. Sin is consimili te averterit modo, praeposito sinistro, apprehende brachio sinistro, ipsius dextrum et adversarii praedictum modo, sub alam tuam laevam inflecte, praeponeque crus dextrum adversarii sinistro atque si retrogressus fueris eius collum brachio contingente, prosternito cum ensus tui nodulo. Si vero te eodem modo aggressus fuerit, supprime collum tuum modice, tum labor ipsius fiet irritus, interim autem dirigito nodum ensis tui supra eius brachium sinistrum, atque nodum ensis tui sinistra manu inferius rursum corripias, eo pro viribus si suppresseris eius caput proscindere licebit.