Wiktenauer logo.png

Page:Cod.icon. 393 I 033r.jpg

From Wiktenauer
Revision as of 23:52, 16 November 2018 by Michael Chidester (talk | contribs)
(diff) ← Older revision | Latest revision (diff) | Newer revision → (diff)
Jump to navigation Jump to search
This page has been proofread, but needs to be validated.

Lucta cum incisione.

Item si quando contigerit, ut in adversarii prope conspectum transieris gladio rite regendo, et dextrum praeposueris pedem, verticem eius appetito, sed si referiat obviam, eum ictum excipito, atque cancellatis brachiis versus dextram capitis adversarii partem ferito. Cum vero is contra te idem usurparit, excipere eum non dubites, abiice ense, praeponito eius pedi sinistro exterius, dextrum tuum. Sin autem is gladium abiecerit, faciem eius mox proscindito, vel locum eum, ubicumque nudus apparuerit, tum vicissim eius cubitum dextrum manu dextra apprehende, atque laeva tua adversarii manus iuncturam, et hoc modo brachium confringes, interim eum si attraxeris te versum, prostraveris.