Wiktenauer logo.png

Difference between revisions of "Page:Cod.icon. 393 I 033v.jpg"

From Wiktenauer
Jump to navigation Jump to search
 
Page body (to be transcluded):Page body (to be transcluded):
Line 1: Line 1:
'''ICTUS INFERUS QUI EX PARTE INF<small>E</small>RIORI''' VEGITUR, CUM HABITU ENSIS EXTORQUENDI.
+
'''Ictus inferus qui ex parte inf<sup>e</sup>riori''' vegitur, cum habitu ensis extorquendi.
  
'''Digladiando''' si accesseris adversarium ferias ictum inferum et pedem dextrum praeponito, ut longa acies ensis sit superior, laevo consequere, atque dupliciter mucronem versus adversarii faciem vel pectus impellito. Sed si eum suo exceperit ense, tum in ictum inferum te praeparato, constituto pro capite tuo capulo. Sin autem is hoc modo in conspectu tuo constiterit, applica recurve tuum in eius ensem, praeponente te dextrum crus, arripe gladium utrumque, laeva manu superne, atque ex dextro latere tuo, in sinistrum si inflexeris, ensem adversario extorquebis. Cum vero contingat ut consimili ratione is utatur, illi permittas ensem tuum, dextro insequutus pede, apprehende eius cubitum dextrum manu sinistra, atque dextra tua eius poplitem dextrum fortiter si sublevaris, reiicies supinum.
 
Latest revision as of 18:52, 18 June 2018

This page has been proofread, but needs to be validated.

Ictus inferus qui ex parte inferiori vegitur, cum habitu ensis extorquendi.

Digladiando si accesseris adversarium ferias ictum inferum et pedem dextrum praeponito, ut longa acies ensis sit superior, laevo consequere, atque dupliciter mucronem versus adversarii faciem vel pectus impellito. Sed si eum suo exceperit ense, tum in ictum inferum te praeparato, constituto pro capite tuo capulo. Sin autem is hoc modo in conspectu tuo constiterit, applica recurve tuum in eius ensem, praeponente te dextrum crus, arripe gladium utrumque, laeva manu superne, atque ex dextro latere tuo, in sinistrum si inflexeris, ensem adversario extorquebis. Cum vero contingat ut consimili ratione is utatur, illi permittas ensem tuum, dextro insequutus pede, apprehende eius cubitum dextrum manu sinistra, atque dextra tua eius poplitem dextrum fortiter si sublevaris, reiicies supinum.