Wiktenauer logo.png

Difference between revisions of "Page:Cod.icon. 393 I 034r.jpg"

From Wiktenauer
Jump to navigation Jump to search
 
Page body (to be transcluded):Page body (to be transcluded):
Line 1: Line 1:
'''Incursus cum incisione'''
+
'''Incursus cum incisione.'''
  
'''Praeparabis''' te in ictum qui a vento nomen sortitur, is autem ita se habet ut nodus ensis contra hostem sit situs, acies longa superior, et ex eo deflecte in inferiorem incisionem versus latus adversarii dextrum. Et si eiusmodi ictum ab eo fieri observaveris tu concedere crure dextro memineris intro, averteque longa acie porrecta eius incisionem ac in ipsa tui defensione statim manu sinistra intra adversarii manum utramque, arripe capulum hostis, interea dextram tuam commutato inversa sz manu, et si appraehenderis ipsius ensem medium inferne pariter tuo adiuncto, ex manibus eius evelles, sic tibi conceditur sive superne sive inferne proscindere adversarium, quem utriusque ensis mucro in tua est situs praestante(?). sin autem simili te agressus fuerit ratione, ac comprehenderit ensem is utrunque, ensi manus tuas subtrahes, atque retro eius pedem dextrum, tuum sinistrum ponito, transversis brachiis adversarium medium arripito, et ensem utrumque continentem prosternes.
 
Latest revision as of 23:52, 16 November 2018

This page has been proofread, but needs to be validated.

Incursus cum incisione.

Praeparabis te in ictum qui a vento nomen sortitur, is autem ita se habet ut nodus ensis contra hostem sit situs, acies longa superior, et ex eo deflecte in inferiorem incisionem versus latus adversarii dextrum. Et si eiusmodi ictum ab eo fieri observaveris tu concedere crure dextro memineris intro, averteque longa acie porrecta eius incisionem ac in ipsa tui defensione statim manu sinistra intra adversarii manum utramque, arripe capulum hostis, interea dextram tuam commutato inversa sz manu, et si appraehenderis ipsius ensem medium inferne pariter tuo adiuncto, ex manibus eius evelles, sic tibi conceditur sive superne sive inferne proscindere adversarium, quem utriusque ensis mucro in tua est situs praestante(?). sin autem simili te agressus fuerit ratione, ac comprehenderit ensem is utrunque, ensi manus tuas subtrahes, atque retro eius pedem dextrum, tuum sinistrum ponito, transversis brachiis adversarium medium arripito, et ensem utrumque continentem prosternes.