Wiktenauer logo.png

Page:Cod.icon. 393 I 034v.jpg

From Wiktenauer
Revision as of 02:27, 12 December 2018 by Michael Chidester (talk | contribs)
(diff) ← Older revision | Latest revision (diff) | Newer revision → (diff)
Jump to navigation Jump to search
This page has been proofread, but needs to be validated.

Habitus incisionis quo manus proscinditur.

Praeposito dextro crure cum ad hostem perveneris, tanquam nuditatem supernam ferire velis assimulato, interim vero deflecte, et rursum inferne feriendo, eius latus dextrum appetito, Hostis si id exceperit, tum dextro regredere ut laevus prior consistat, deflecte in transversarium eo modo, ut capite appareat capulus, et tum versus supernam adversarii ferito nuditatem. Cum vero is contra te hoc usus fuerit, praeponente te dextrum, a capulo dextram removeto, eaque medium ensem arripe et laevam cruci ensis tui propius admove, hac itaque ratione excipere adversarium memento inter utrasque manus in ensis medio, atque comprehende dextra laevaque, eius gladium inferne ac superne, in latus tuum sinistrum si deflexeris eum proscindes.