Wiktenauer logo.png

Page:Cod.icon. 393 I 039v.jpg

From Wiktenauer
Jump to navigation Jump to search
This page contains changes which are not marked for translation.

This page has been proofread, but needs to be validated.

Alia eiusdem praecedentis forma et effigies.

Laevum pedem praeponere memento, si in adversarii preveneris conspectum transversis brachiis, propendente in sinistrum latus terram versus mucrone, intro progredere dextro, atque in faciem eius mucronem impellito ita, ut capulus tuus pro capite constituatur. Cum autem is mucronem adegerit tibi, tum eius mucronem avelle acie brevi versus latum tuum sinistrum, dextro consequutus, conscindito. Sin vero in animo idem adversarius habuerit, ut consimili ratione caput tibi proscindat, te dextro innitente, tum acie brevi id avertes. Verum subito laevo insequeris, et eius caput vicissim constringes acie brevi, sed si hostis id exceperit, tum nodum ensis tui supra brachium eius dextrum dirigendo inflectes, converte te interim in latus tuum sinistrum, statumque conversus rursum in dextrum, proscindes adversarii caput.