Wiktenauer logo.png

Page:Cod.icon. 393 I 043r.jpg

From Wiktenauer
Jump to navigation Jump to search
This page contains changes which are not marked for translation.

This page has been proofread, but needs to be validated.

Mucro contra gladii impulsionem.

In accedendo ad adversarium, hoc modo ferito. Praeposito laevo versus vultum ipsius vel pectus mucronem impellito, deorsum consistuta acie brevi ensis tui. Si autem dextro innitens consisteris, eademque racione mucronem adversarius in te direxerit supra tua brachia cancellata, et tu hoc modo mucronem ipsi adegerie, aciem brevem in latus tuum dextrum si converteris, mucronem adversarii avertes, interimque uti poteris ictibus quos voles infirmiorem vel firmiorem ensis locum usurpando, crebros ictus feriundo. Sin is te aggrediatur consimili modo, diligenter mucrone tuo praemisso, eius corporis nuditatem observabis, atque praefixo dextro acie longa ensis tui porrecta versus caput adversarii ferito. Sed si celeriter contra te is eadem fuerit conatus, ictibus crebris seu supernis tum etiam incisionibus excipito adversarium hincinde factis, ex his itaque oblidere ipsum facile poteris punctionibus ictibus atque incisionibus.