Wiktenauer logo.png

Page:Cod.icon. 393 I 043v.jpg

From Wiktenauer
Revision as of 02:29, 12 December 2018 by Michael Chidester (talk | contribs)
(diff) ← Older revision | Latest revision (diff) | Newer revision → (diff)
Jump to navigation Jump to search
This page has been proofread, but needs to be validated.

Mucro contra instantiam e supernis factam.

Cum ad hostem perveneris, hac ratione te praeparabis, praeposito dextro, aciem longam superiorem ensis tui constitue, capulus consistat pro capite tuo mucronemque dirigito versus ipsius vultum vel collum. Verum is si mucronem eadem racione contra te direxerit, tum laevum praeponito, atque instato acie longa praetenta ex supernis caput versum brachiis porrectis, statim vero sinistro consequutus, in mucronem pendentem te flectito, et rursus desuper acie longa praefixa dextrum adversarii latus ferito. Sin is hoc fuerit usus, excipito eum acie longa consequutus laevo atque feriendo transversarium, dextrum capitis latus pulsato. Sed si eum ictum averterat adversarius, tum referire subito non dubitabis eodem ictu utendo. Verum si is contra te dupliciter modo eodem feriat, tum gradu falso eius ictum ex part corporis tui sinistra devites, et versus adversarii dextram ferias.