Wiktenauer logo.png

Difference between revisions of "Page:Cod.icon. 393 I 047r.jpg"

From Wiktenauer
Jump to navigation Jump to search
 
Page body (to be transcluded):Page body (to be transcluded):
Line 1: Line 1:
'''Medius ictus de latere utroq'''[ue].
+
'''Medius ictus de latere utroq'''ue.
  
'''Sinistro''' praefixo te in eum ictum praeparabis, ex brachiis directus ensis pro corpore tuo de latere dextro constituatur, consecutus dextro celeriter te in eum ictum adaptabis, qui est ita ut constitutus, ut capulus iuxta aurem dextram, mucro vero versus adversaruim sit directus, atque ingredere laevo, aurem eius dextram quassabis. Adversario id excipiente subito contra caput ferias. Sin autem rursus ad aliud latus supra tui defensionem referiat, te dextrum pedem praefigente, tum ensem tuum de adversarii gladio remove sursum, regressus dextro, cancellatis brachiis pungendo in eius pectus ensem dirigito. Cum vero is eadem ratione contra te fuerit usus praedicta scilicet, brevi ensis tui acie id avertito, inde consequutus pede dextro, stringendo caput appetito. Sed si incisionem hostis exceperit, dextrum referre retrorsum memineris, et mucronem in vultum adversarii propellito. Si autem consimili modo contra te mucronem direxerit, eum acie longa avertes, utitorque ictu, qui a similitudine strabonum sic dictus, nec non icto, quo vertex adversarii petitor, iis ferito eius caput.
 
Latest revision as of 02:30, 12 December 2018

This page has been proofread, but needs to be validated.

Medius ictus de latere utroque.

Sinistro praefixo te in eum ictum praeparabis, ex brachiis directus ensis pro corpore tuo de latere dextro constituatur, consecutus dextro celeriter te in eum ictum adaptabis, qui est ita ut constitutus, ut capulus iuxta aurem dextram, mucro vero versus adversaruim sit directus, atque ingredere laevo, aurem eius dextram quassabis. Adversario id excipiente subito contra caput ferias. Sin autem rursus ad aliud latus supra tui defensionem referiat, te dextrum pedem praefigente, tum ensem tuum de adversarii gladio remove sursum, regressus dextro, cancellatis brachiis pungendo in eius pectus ensem dirigito. Cum vero is eadem ratione contra te fuerit usus praedicta scilicet, brevi ensis tui acie id avertito, inde consequutus pede dextro, stringendo caput appetito. Sed si incisionem hostis exceperit, dextrum referre retrorsum memineris, et mucronem in vultum adversarii propellito. Si autem consimili modo contra te mucronem direxerit, eum acie longa avertes, utitorque ictu, qui a similitudine strabonum sic dictus, nec non icto, quo vertex adversarii petitor, iis ferito eius caput.