Wiktenauer logo.png

Page:Cod.icon. 393 I 049v.jpg

From Wiktenauer
Jump to navigation Jump to search
This page contains changes which are not marked for translation.

This page has been proofread, but needs to be validated.

Custodia cancellata.

Is habitus sic se habet, ensis tui mucro humo sit infixus, nodus sursum vergat, capulum vero manibus cancellatis contineas, usque habitus utrinque exercere potest, sicut iam describetur. Cum igitur in eo habitu constiteris cancellatis brachiis laevo innitens, atque adversarius superne caput feriendo appetat, dextro consequutus, acie brevi ictum eius avertes, subitoque versus verticem ferias. Sin vero etiam in habitu praenominato scilicet brachiis cancellatis ensis capulum tenens consistas praeposito sinistro, tum dextrum pedem retro laevum tuum reponito, atque ictum adversarii acie longa porrecta avertito, versumque eius collum si inflexeris, incidendo laedere cupiat, laevo insequitor, et transversario capitis adversarii partem sinistram petito. Si autem exceperit, tum brachiis cancellatis contra dextrum adversarii latus latus ferito. Verum si is hac ratione te aggressus fuerit, acie longa ensis tui excipere memineris, interimque pungendo, feriendo, perstringendoque adversarium exerceto.