Wiktenauer logo.png

Difference between revisions of "Page:Cod.icon. 393 I 053r.jpg"

From Wiktenauer
Jump to navigation Jump to search
 
Page body (to be transcluded):Page body (to be transcluded):
Line 1: Line 1:
'''Mucro dexter et sinister'''
+
'''Mucro dexter et sinister.'''
  
'''Hunc''' in modum te in mucronem sinistrum adaptabis: praefigito crus dextrum atque ensem contineto brachiis directis supra caput, ita ut retrorsum mucro vergat, consequutus sinistro, mucronem in faciem adversarii impellito de latere tuo sinstro versus ipsius dextrum. Verum si is exceperit, tum in mucronem pendentem te convertas, et dupliciter versus adversarii latus sinistrum ferias. Sin autem dextro innitens contra eum constiteris capulo pro capite constituto, mucrone versus adversarium directo, atque dupliciter contra te feriat, excipito, inde autem loco ensis tui infirmiori dupliciter utitor. Interimque proximas nuditates supernas duas quaerito. Cum vero is modo eodem fuerit usus, avertes, subitoque acie brevi contra caput ipsius ferito. Sed si id exceperit, tum celerrime inflectito in faciem adversarii, insequutusque pede dextro, superne eius caput gladio tuo quassabis strenue.
 
Latest revision as of 00:11, 17 November 2018

This page has been proofread, but needs to be validated.

Mucro dexter et sinister.

Hunc in modum te in mucronem sinistrum adaptabis: praefigito crus dextrum atque ensem contineto brachiis directis supra caput, ita ut retrorsum mucro vergat, consequutus sinistro, mucronem in faciem adversarii impellito de latere tuo sinstro versus ipsius dextrum. Verum si is exceperit, tum in mucronem pendentem te convertas, et dupliciter versus adversarii latus sinistrum ferias. Sin autem dextro innitens contra eum constiteris capulo pro capite constituto, mucrone versus adversarium directo, atque dupliciter contra te feriat, excipito, inde autem loco ensis tui infirmiori dupliciter utitor. Interimque proximas nuditates supernas duas quaerito. Cum vero is modo eodem fuerit usus, avertes, subitoque acie brevi contra caput ipsius ferito. Sed si id exceperit, tum celerrime inflectito in faciem adversarii, insequutusque pede dextro, superne eius caput gladio tuo quassabis strenue.