Wiktenauer logo.png

Page:Cod.icon. 393 I 058r.jpg

From Wiktenauer
Jump to navigation Jump to search
This page contains changes which are not marked for translation.

This page has been proofread, but needs to be validated.

Impulsus conversus, simul etiam modus, quo adversarius possit prosterni.

Si adversarium accesseris tanque caput eius feriendo tundere velis superne, simulato, interim ab ense manum sinistram seiunges, apprehendito eius poplitem sinistrum, firmiterque ad te attrahito nodum ensis tui superne visit infligito. Et si te modo haud dissimili fuerit complexus tum itidem manum laevam ab ense tuo removeto, illiusque dextrum cubitum debilitando impellito, regendo nodo supra brachium adversarii dextrum, eoque habitu versum te attrahes, inde si eo modo cubitum infirmando apprehenderis sursum si levaris, brachium ei licebit infringere, moliente id autem adversario contra te, ensem tuum abiicito, atque mentum eius, manum dextra impelles, tum supinus adversarius agetur. Sin autem te hostis superne et inferne fuerit complexus teque cupiverit sternere, contingente te cubitum eius dextrum manu sinistra, inferne, pedem sinistrum versus te attrahito superne propellito, et periculum ne consternaris, devitabis.