Wiktenauer logo.png

Page:Cod.icon. 393 I 063r.jpg

From Wiktenauer
Revision as of 00:16, 17 November 2018 by Michael Chidester (talk | contribs)
(diff) ← Older revision | Latest revision (diff) | Newer revision → (diff)
Jump to navigation Jump to search
This page has been proofread, but needs to be validated.

Habitus unde gladius adversario extorqueri licebit, addita pariter incisura.

Hunc in modum te adaptabis: si dextrum praefixeris pedem, acie longa praemissa caput eius adpetito. Adversario vero ictum eum excipiente, atque simili ratione tibi obviarit, ab ensis tuo capulo manu sinistra remota, gladium utrumque apprehendes vellendo in latus tuum sinistrum, atque hoc modo gladium adversario extorquebis. Sin vero is eodem habitu usus fuerit contra te, tum oedem sinistrum eius dextro imponito, dextro celeriter insequitor, incidendo ea ratione sauciato acie longa praemissa, inde adversarium porpuleris, ensem tuum liberabis, interim vero celerrime versus eum ferias superne. Si autem id ab adversario tibi observaris, acie longa eum excipies, et superne rursum in incisionem te praeparaveris, simulque hoc modo ferire, incidere, atque pungere poteris. Si autem inde adversarius contra te laborarit, retrorsum pedem dextrum diriges, et vicissim ictus, incisiones punctionesque versus ipsum usurpare licebit, nec non celerrime cum eo pro partibus prioribus viriliter certabis.