Wiktenauer logo.png

Page:Cod.icon. 393 I 063v.jpg

From Wiktenauer
Jump to navigation Jump to search
This page contains changes which are not marked for translation.

This page has been proofread, but needs to be validated.

Subitus incursus addita incisione.

Quum invicem congressi fueritis ensibus more gladiatorio regendis, eosque ex primo congressu invicem contigeris, sinistrum pedem praeponito, interim autem num ensem firmiter vel infirmiter manibus contineat, observato, si senseris eum gladium fortiter tenere, atque resistere, tum inclinabis, et inflectes, nec non acriter versus adversarii latus dextrum feries. Sin vero idem fieri ab adversario intellexeris, acie longa praemissa excipies, eo tamen modo, ut pedem dextrum praeposueris: Ceterum manum laevam ab ense tuo remove, eamque super adversarii brachium sinistrum intra brachium eius utrumque diriges, posthaec gladium tuum ita reges a dextro latere, ut mucro ensis tui parti colli adversarii sinistrae adplicetur. Verum si is habitu contra te eodem usus fuerit, tum eius axillam sinistram proscindito acie gladii tui longa praemissa, atque pede sinsitro insequutus, incisione adversarium propuleris.