Wiktenauer logo.png

Page:Cod.icon. 393 I 073r.jpg

From Wiktenauer
Revision as of 00:24, 17 November 2018 by Michael Chidester (talk | contribs)
(diff) ← Older revision | Latest revision (diff) | Newer revision → (diff)
Jump to navigation Jump to search
This page has been proofread, but needs to be validated.

Habitus per coronam vellendi.

Eum in habitum hoc modo te adaptabis: dextro praeposito ictum supernum versus caput adversarii usurpabis, inque ictu ipso consequitor sinsitro pede, ut crux ensis tui acie longa praemissa, eius ensem contingat, inde vero velendo deorsum reprimito, et hac ratione verticem eius proscindes. Sed si is idem contra te moliatur, pedem dextrum praefingentem tum sinistrum adversarii sinistro praeponito pedi et ensem in latus sinistrum eius dirigito, ita ut nodus ensis tui collo adversarii adplicetur, versus latus tuum dextrum eo modo vellito. Sin vero ipse usus fuerit ea ratione, tum ensis tui clypeo, idest parte eius latiori iuxta crucem avertito atque nodum gladii in faciem impellito adversarii. Ceterum si habitu consimili contra te usus fuerit, dextro celeriter insequere, et inter manus tuas gladio impulsum averte, interimque versus faciem vel pectus mucronem tuum propelles.