Wiktenauer logo.png

Page:Cod.icon. 393 I 083v.jpg

From Wiktenauer
Jump to navigation Jump to search
This page has been proofread, but needs to be validated.

elegeris, audacter quassato, neque cures, quibus contra te utatur habitibus. Sed si se defenderit hostis ictus excipiendo, in tui defensione contra proximum nuditatem eius ferias, itaque corporis, non ensis rationem praecipuam habebis.

Ratio Qua Nuditates, quo minus laedantur tueri licet

Si quis acriter et totis viribus contra te feriat, et tu conatum adversarii impedere, atque curare, ne quattuor corporis partes supra modo commemoratas sauciat hostis, conaris et is potius invitus laedatur, tum conduplationibus contra partem ensis superiorem, quae firmior dicitur, et mutationibus contra infirmiorem utitor, eam igitur formam si exercebis, facile hostis vulnerabitur, neque ullos habitus assumere poterit, conduplationes hac ratione exerceto, si adversarius superne contra te feriat de humero suo dextro, vicissim et tu pariter cum ipso de dextro itidem firmiter ferire non dubites caput appetendo, eum ictum si parte ensis firmiori hostis exceperit, sublatis brachiis, manu sinistra nodum ensis tui sub brachium dextrum si contorseris, acie longa praemissa ex brachiis cancellatis caput ipsius saucies retro ipsius ensem.

At si in primo conflictu eius ensem ex latere sinistro contigeris acie longa, sublatis confestim brachiis in ipsius ense tuus haereat, verum post retro ipsius ensem strictum, acie brevi caput vulneres.