Wiktenauer logo.png

Page:Cod.icon. 393 I 085v.jpg

From Wiktenauer
Jump to navigation Jump to search
This page has been proofread, but needs to be validated.

tingas, nudus de latere sinistro adpartes, atque si is tanta fuerit industria praeditus, remoto ense a mutua ensium collisione, nec non nuditatem, quam ei praebuisti feriundo appetat, teque velocitate conetur decipere, tuus subinde eius ensi inhaereat, insequaturque ictum ipsius, verum post in visum hostis, ensis tui mucronem contorqueas, atque crebris ictibus, quae militia dicitur Germanis Athletis, utitor nuditates aquirendo, ea igitur ratione adversarium tantum conturbabis, ut neque contra ictus tuos, neque habitus pungendi se tueri queat.

Habitus et Varii usus transversarii

Is ictus custodiam de die .i.[1] cum qui iam describetur, ictum repellit insuper et reliquos, qui de die e superne deorsum feriuntur. Transversarium ita exerceas. Si adversarius contra te consistat, atque ensem sustulerit brachiis sublatis in custodia, te expectans, tu si propius ad eum concesseris curabis, ut sinsitrum praeponas pedem, ensis latitudinem sev planidum ensem iuxta dextrum humerum contineas. At si is contra te proxime progreditur minaturque, tunc tu eum praevenire cures, dextrique pede prosilias in latus itidem dextrum tuum, subito ensis capulum pro capite convertens ita ut pollex substet, inde autem latus capitis hostilis sinistrum acie brevi quassato.

Sin vero is te praevenit, tum pede dextro addita praescripta modo defensione ictum hostilem devitans in latus dextrum tuum prosilias, praedictumque locum transversario ictu concutias.

  1. Non sequitur ligatura. .i. is often an abbreviation for i.e. => id est