Wiktenauer logo.png

Page:Cod.icon. 393 I 090r.jpg

From Wiktenauer
Jump to navigation Jump to search
This page has been proofread, but needs to be validated.

De Aratro

Secunda Custodia Aratrum dicitur: in eam hoc pacto te adaptes opus erit, sinistrum pedem praefigas, ensem contineas deorsum in latere tuo dextro manibus cancellatis, nodo dextrae coxae adplicato, ita ut superne acies brevis appareat, mucro vero contra adversarii faciem sit porrectus.

Item de sinistro latere hoc modo te in aratri habitum componas. dextrum pedem praeponas, iuxtaque latus sinistrum contineas ensem deorsum prope sinistram itidem coxam, acies longa superior sit, mucro vero sursum vergat faciem adversarii respiciens.

De Forma Quae Dicitur germanis populus

Custodia Tertia Populus arbor est, in eum habitum sic te accommodes, sinistrum pedem praefixisse necesse est, porrectis brachiis ensem ante te contineas, murcone humo nitente ita, ut brevis acies superna sit.

Custodia de Die

Quarta Custodia haec est, ad eam hac ratione te componas, sinistrum praefigere pedem non dubites, sublatum ensem extentis supra caput brachiis contineas praetenta acie longa, retrorsum mucro non nihil pendeat: atque ita in custodia consistas.