Wiktenauer logo.png

Page:Cod.icon. 393 I 091r.jpg

From Wiktenauer
Jump to navigation Jump to search
This page has been proofread, but needs to be validated.

Ratio et Forma Unde quattuor niditatibus ensis mucro adplicatur.

Ratio isthaec ensis applicandi gravis et habitus aliis, contra quos pugnas periculosus, quoniam quattuor nuditatibus obesse solet, soletque exerceri tum, cum cito ab adversario recedere statuisti.

Eam igitur rationem ensis applicandi sic agas, si ad hostem ense Athletico more regendo perveneris, tum in custodiam Bovis te adaptes vel aratri, si mavis, et si hostis superne contra te ferire vel pugnare ex latere suo dextro conetur, praevenias eum excipiendo, ad proximam nuditatem lateris ipsius sinistri, mucronem longiorem propellas, expectans num posses venari occasionem applicandi ensis.

Rursum, eum is e superne de latere suo sinistro contra te feriat, etiam tum eum excipiendo praevenias, atque mucronem longiorem lateri eius dextro infigas.

At si is ab inferne de dextro suo latere feriat, tu mucronem longum versus proximam nuditatem lateris adversarii dextri impellas.

Alia Forma

Si vero itidem ab inferne de latere suo sinistro contra te feriat, tum mucronem longiorem versus nuditatem inferiorem lateris dextri iniicias, subinde expectans mucronem, et si is intorsionem mucronem perspexerit, removeritque ensis tuus remaneat supra ensem hostilem, et inde celeriter contra proximam nuditatem ensem iniicias.