Wiktenauer logo.png

Page:Cod.icon. 393 I 091v.jpg

From Wiktenauer
Jump to navigation Jump to search
This page has been proofread, but needs to be validated.

Ratio Urgendi Hostem insequendo progressu.

Istius rationis varii sunt habitus et usus, iique sunt magna prudentia exercendi atque industria contra Athletas, qui ex porrectis et liberis Ictibus Athleticam tractant, sed veram ipsius Athleticae artem, occultamque non magnifaciunt.

Primum habitum rationis hostem urgendi hoc modo exerceto, si ad hostem gladiando perveneris, sinistrum pedem praeponas, teque in custodiam de die componas, diligenter autem observes, quibus contra te habitibus utatur, et si eveniat, ut porrectim superne contra te feriat de humero suo dextro, eum impetum non repellas, sed cura ne ictu te appraehendat adversarius, atque dum ensis eius in ipsa ictus vi deorsum defertur humum versus ad eum dextro pede prosilias, et proximam nuditatem lateris dextri superne quasses, et ea ratione priusquam hostis ensem sustulerit, iam vulneratus est.

Alius Praecedentis Habitus

Quum adversarius ictu longius deorsum direxerit, hoc autem fiet, si eum tu non exceperis, ictus enim eo modo defertur: tu autem eius ictum feriundo consequutus sis, eum igitur celeriter is ensem rursus elevet, tuumque impetum excipiat, fortiter tunc acies ensis tui longa ipsius ensi adiuncta remaneat, et si removere sursum conabitur, tum dextro hostis pedi sinistrum resiliendo postponas, atque transversario vel alio habitu caput ipsius de latere capitis dextro quassabis, inde vero celeriter versus alterum latus habitu duplationis sev alio genere ictus laborabis, iuxta observationem, num fortiter ensem, vel minus, teneat, atque haec forma dicitur externa.