Wiktenauer logo.png

Difference between revisions of "Page:Cod.icon. 393 I 105v.jpg"

From Wiktenauer
Jump to navigation Jump to search
 
 
Page body (to be transcluded):Page body (to be transcluded):
Line 1: Line 1:
 
'''Contra habitum coronae impulsus''' sev acinacis iniectio.
 
'''Contra habitum coronae impulsus''' sev acinacis iniectio.
  
'''Eum in habitum hac ratione te adaptabis: dextrum pedem si praefixeris, mucronem acinacis vultui adversarii, vel pectori eius impellendo adplicabis brachiis porrectis. Verum si is mucronem in tuam faciem adegerit, te in habitu Coronae consistente, atque sinistrum praefixeris, coronae habitu eum avertes. Interim vero ex eo habitu deflectes in tui defensionem, elevato acinace supra caput tuum, dextro pede insecutus, ex loco infero sursum eius brachium dextrum tundendo appetes. Et si hostis id exceperit, tum deflectes ictum versusque eius latus dextrum superne feries. Porro si is superne et inferne te laedere cupiverit, curve ei concides supra brachium adversarii dextrum. Introque pede dextro procedes, manu sinistra eius cubito dextro applicata si propuleris abs te, facile caput eius contundere licebit. Sin vero ratione consimili adversarius utetur atque te removerit, dextrum referre memineris, et hoc modo praenominatum habitum vitabis, et aequales conatus cum adversario exercebis. Interim vero in eius faciem mucronem impellito. Sed si eum averterit, rursus intro dextro concedas pede, atque si ex loco infero sursum feriundo, eius latus sinistrum adpetes, ictum supernum usurpando ab adversario te separato.
+
'''Eum''' in habitum hac ratione te adaptabis: dextrum pedem si praefixeris, mucronem acinacis vultui adversarii, vel pectori eius impellendo adplicabis brachiis porrectis. Verum si is mucronem in tuam faciem adegerit, te in habitu Coronae consistente, atque sinistrum praefixeris, coronae habitu eum avertes. Interim vero ex eo habitu deflectes in tui defensionem, elevato acinace supra caput tuum, dextro pede insecutus, ex loco infero sursum eius brachium dextrum tundendo appetes. Et si hostis id exceperit, tum deflectes ictum versusque eius latus dextrum superne feries. Porro si is superne et inferne te laedere cupiverit, curve ei concides supra brachium adversarii dextrum. Introque pede dextro procedes, manu sinistra eius cubito dextro applicata si propuleris abs te, facile caput eius contundere licebit. Sin vero ratione consimili adversarius utetur atque te removerit, dextrum referre memineris, et hoc modo praenominatum habitum vitabis, et aequales conatus cum adversario exercebis. Interim vero in eius faciem mucronem impellito. Sed si eum averterit, rursus intro dextro concedas pede, atque si ex loco infero sursum feriundo, eius latus sinistrum adpetes, ictum supernum usurpando ab adversario te separato.

Latest revision as of 20:55, 5 December 2018

This page has been proofread, but needs to be validated.

Contra habitum coronae impulsus sev acinacis iniectio.

Eum in habitum hac ratione te adaptabis: dextrum pedem si praefixeris, mucronem acinacis vultui adversarii, vel pectori eius impellendo adplicabis brachiis porrectis. Verum si is mucronem in tuam faciem adegerit, te in habitu Coronae consistente, atque sinistrum praefixeris, coronae habitu eum avertes. Interim vero ex eo habitu deflectes in tui defensionem, elevato acinace supra caput tuum, dextro pede insecutus, ex loco infero sursum eius brachium dextrum tundendo appetes. Et si hostis id exceperit, tum deflectes ictum versusque eius latus dextrum superne feries. Porro si is superne et inferne te laedere cupiverit, curve ei concides supra brachium adversarii dextrum. Introque pede dextro procedes, manu sinistra eius cubito dextro applicata si propuleris abs te, facile caput eius contundere licebit. Sin vero ratione consimili adversarius utetur atque te removerit, dextrum referre memineris, et hoc modo praenominatum habitum vitabis, et aequales conatus cum adversario exercebis. Interim vero in eius faciem mucronem impellito. Sed si eum averterit, rursus intro dextro concedas pede, atque si ex loco infero sursum feriundo, eius latus sinistrum adpetes, ictum supernum usurpando ab adversario te separato.