Wiktenauer logo.png

Page:Cod.icon. 393 I 113r.jpg

From Wiktenauer
Revision as of 21:11, 5 December 2018 by Michael Chidester (talk | contribs) (→‎Proofread)
(diff) ← Older revision | Latest revision (diff) | Newer revision → (diff)
Jump to navigation Jump to search
This page has been proofread, but needs to be validated.

Incisio addito habitu ex quo acinacem adversario licebit extorquere.

Ad incisionem istam te rite accommodaris: si pedem sinistrum praeposueris, atque adversarii ictum accurate observabis. Et si is ictibus supernis te aggreditur, tum incisionem infernam versus latus eius dextrum vibrabis, simulque in ipso incisionis habitu, manu sinistra interius adversarii brachio dextro applicata, ita ut eius acinaces inter brachia tua subsistat. Eo igitur modo hostem acinace spoliabis. Postea pedem dextrum eius dextro praefiges, et in latus adversarii dextrum si deflectes, confringere brachium eius poteris. Sin vero hostis ex eodem munimento te fuerit aggressus, tum manu sinistra tuae dextrae si auxiliaberis periculo quo minus brachium tibi possit infringi te liberabis. Confestim vero insequutus sinistro dextrum pedem manu sinistra apprehendito, et acinacem parti gutturis hostis anteriori si adiunxeris atque manu sinistra inferne si adtraxeris, superne autem protruseris, supinum hostem prosternes.