Wiktenauer logo.png

Difference between revisions of "Page:Cod.icon. 393 I 206r.jpg"

From Wiktenauer
Jump to navigation Jump to search
 
Page body (to be transcluded):Page body (to be transcluded):
Line 1: Line 1:
'''HABITUS INCISIONIS CANCELLATAE CON'''TRA INCISIONEM APERTAM
+
'''Habitus incisionis cancellatae con'''tra incisionem apertam.
  
'''In''' aditu contra hostem ea ratione, quae mox describitur, te compones, dextrum pedem preponito, manu sinistra manubrium inferius apprehendes, dextra medium directe contra hostem, et regenda falce tua foenaria circum adversarii ilia dextrum pedem proscindendo appetes. Sed si is te eadem rationem fuerit adgressus loevum praeponentem, necnon manibus instar crucis formatis falcem contineas contra hostem, tum inferne ipsius conatum avertes falcis tuae capulo versus tuum latus sinistrum, verum celeriter collum eius proscindere conaberis. Caeterum hoste idem contra te usurpante, tum loevo pede in latus tuum dextrum si concesseris, capulo seculae tuae eius incisionem avertito versus tuum latus dextrum, atque loevum pedem adversarii praefixum perstringito. Sed si is te eodem modo inferne adpetierit, inferius manubrium tuae falcis sinistro pedi tuo prepones, et sinistrum pedem dextro si adiunxeris, infernam ipsius incisionem eo habitu repellas. Caeterum subito si falcem levaris, collum ea demissa hostis proscindere haud cessabis, atque ab eo recedere tuto curabis.
 
Latest revision as of 00:38, 17 November 2018

This page has been proofread, but needs to be validated.

Habitus incisionis cancellatae contra incisionem apertam.

In aditu contra hostem ea ratione, quae mox describitur, te compones, dextrum pedem preponito, manu sinistra manubrium inferius apprehendes, dextra medium directe contra hostem, et regenda falce tua foenaria circum adversarii ilia dextrum pedem proscindendo appetes. Sed si is te eadem rationem fuerit adgressus loevum praeponentem, necnon manibus instar crucis formatis falcem contineas contra hostem, tum inferne ipsius conatum avertes falcis tuae capulo versus tuum latus sinistrum, verum celeriter collum eius proscindere conaberis. Caeterum hoste idem contra te usurpante, tum loevo pede in latus tuum dextrum si concesseris, capulo seculae tuae eius incisionem avertito versus tuum latus dextrum, atque loevum pedem adversarii praefixum perstringito. Sed si is te eodem modo inferne adpetierit, inferius manubrium tuae falcis sinistro pedi tuo prepones, et sinistrum pedem dextro si adiunxeris, infernam ipsius incisionem eo habitu repellas. Caeterum subito si falcem levaris, collum ea demissa hostis proscindere haud cessabis, atque ab eo recedere tuto curabis.