Wiktenauer logo.png

Difference between revisions of "Page:Cod.icon. 393 I 207r.jpg"

From Wiktenauer
Jump to navigation Jump to search
 
Page body (to be transcluded):Page body (to be transcluded):
Line 1: Line 1:
'''INCISIONIS HABITUS CONTRA FORMAM''' AVERSIONIS
+
'''Incisionis habitus contra formam''' aversionis.
  
'''Si''' adinvicem congredimini ea ratione, quae ex sequentibus mox patebit, te compones in -habitum modo prenominatum, pedem sinistrum prepones, falcis manubrium medium manu dextra continebis, inferius vero sinistra pro corpore tuo porrectim, inde vero curabis, ut brachium hostis dextrum proscindas. Sin autem is habitu eodem contra te fuerit usus, adversus hostem pedem dextrum preponentem, seculam manu sinistram iuxta manubrium inferius continente, dextra vero medium, contra hostem falcem attollas, atque ex inde eius conatum repellas versus latus tuum dextrum. Consestim vero brachium ipsius dextrum falce foenaria sauciabis. Verum si te eadem ratione strinxerit, capulo falcis tuae intra manum utraque incisionem hostilem excipito, et removeto manum sinistram de manubrio inferiori, pedem loevum si arripueris, sinistroque pede rursus introgressus, dextram colli eius partem proscindendo sauciabis, et inde ab adversario recedas.
 
Latest revision as of 00:39, 17 November 2018

This page has been proofread, but needs to be validated.

Incisionis habitus contra formam aversionis.

Si adinvicem congredimini ea ratione, quae ex sequentibus mox patebit, te compones in -habitum modo prenominatum, pedem sinistrum prepones, falcis manubrium medium manu dextra continebis, inferius vero sinistra pro corpore tuo porrectim, inde vero curabis, ut brachium hostis dextrum proscindas. Sin autem is habitu eodem contra te fuerit usus, adversus hostem pedem dextrum preponentem, seculam manu sinistram iuxta manubrium inferius continente, dextra vero medium, contra hostem falcem attollas, atque ex inde eius conatum repellas versus latus tuum dextrum. Consestim vero brachium ipsius dextrum falce foenaria sauciabis. Verum si te eadem ratione strinxerit, capulo falcis tuae intra manum utraque incisionem hostilem excipito, et removeto manum sinistram de manubrio inferiori, pedem loevum si arripueris, sinistroque pede rursus introgressus, dextram colli eius partem proscindendo sauciabis, et inde ab adversario recedas.