Wiktenauer logo.png

Page:Cod.icon. 393 I 228v.jpg

From Wiktenauer
Revision as of 02:59, 12 December 2018 by Michael Chidester (talk | contribs)
(diff) ← Older revision | Latest revision (diff) | Newer revision → (diff)
Jump to navigation Jump to search
This page has been proofread, but needs to be validated.

Gemina incisio contra geminam aversionem.

In mutuo congressu huius certaminis, si propius ad hostem perveneris, pedem sinistrum prefiges, manu dextra falcem sublatam contineas contra adversarium, atque collum eius ex latere dextro perstringas. Quum uero is superne te eadem ratione adgreditur, dextrum preponentem, contraque hostem in habitu incisionis infere falcem contineas, tum sinistra, eius dextrum brachium impetas, eodemque sursum leuato, dextrum brachium iuxta eiusdem axillam falce sauciabis. Verum si is idem tentarit, sinistra manu hostis dextra correpta, sublataque, eius incisionem eo modo removeris. Sed exinde dextram subito retrahas, dextrumque pedem praefixum adversarii proscindere conaberis. Hoste autem idem e contra usurpante, dextram eius, manu sinistra apprehendas, eumque conatum hac ratione repellas, retracta uero dextra confestim, collum adversarii incisione saucies, atque ab eo recedas.