Wiktenauer logo.png

Difference between revisions of "Page:Cod.icon. 393 I 230r.jpg"

From Wiktenauer
Jump to navigation Jump to search
 
Page body (to be transcluded):Page body (to be transcluded):
Line 1: Line 1:
'''Alius habitus praecedentis formae'''
+
'''Alius habitus praecedentis formae.'''
  
'''Ad''' modum iam prenominatum in mutuo congressu ita te adaptabis, dextrum prefiges pedem, manuque dextra falcem contineas ex latere dextro sublatam, sinistra uero coxe sinistrae adplicetur, ex ea igitur corporis tui compositione sinistro consequitor, et in latere sinistro adversarii collum falce sauciato. Sed si te eodem modo fuerit hostis adgressus, contraque eum pedem dextrum preposueris, sursumque falcem tuam dextra tendas, sinistra coxe sinistrae adplicata, tum manu sinistra inferne sursum dirigenda, eius brachium dextrum impetas iuxta humerum, et si inde fortiter quantum poteris eum attraxeris, te ex eius incisione deflectes, interea autem caput adversarii proscindas. Si autem is vicissim caput stringere molitur, tum sinistra, eius brachio dextro impetuose correpto, idque si in latus sinistrum removeris, incisio hostilis repelletur. Inde autem negocio confecto, celeriter pedem dextrum ab eo prefixum falce adpetito, atque inde recedito.
 
Latest revision as of 00:47, 17 November 2018

This page has been proofread, but needs to be validated.

Alius habitus praecedentis formae.

Ad modum iam prenominatum in mutuo congressu ita te adaptabis, dextrum prefiges pedem, manuque dextra falcem contineas ex latere dextro sublatam, sinistra uero coxe sinistrae adplicetur, ex ea igitur corporis tui compositione sinistro consequitor, et in latere sinistro adversarii collum falce sauciato. Sed si te eodem modo fuerit hostis adgressus, contraque eum pedem dextrum preposueris, sursumque falcem tuam dextra tendas, sinistra coxe sinistrae adplicata, tum manu sinistra inferne sursum dirigenda, eius brachium dextrum impetas iuxta humerum, et si inde fortiter quantum poteris eum attraxeris, te ex eius incisione deflectes, interea autem caput adversarii proscindas. Si autem is vicissim caput stringere molitur, tum sinistra, eius brachio dextro impetuose correpto, idque si in latus sinistrum removeris, incisio hostilis repelletur. Inde autem negocio confecto, celeriter pedem dextrum ab eo prefixum falce adpetito, atque inde recedito.