Wiktenauer logo.png

Page:Cod.icon. 393 I 241v.jpg

From Wiktenauer
Revision as of 00:53, 17 November 2018 by Michael Chidester (talk | contribs)
(diff) ← Older revision | Latest revision (diff) | Newer revision → (diff)
Jump to navigation Jump to search
This page has been proofread, but needs to be validated.

Habitus pessulatus.

In praedictum habitum sic te praeparabis: pede sinistro inter pedem hostis utrunque retro calcem dextram eius concedas. sed si eadem ratione is contra te processerit, manu sinistra corripe eius humerum dextrum anterius, dextram, vero retrorsum circum lumbos in auxilium manus tuae sinistrae dirigas, et fortiter versum te adprimas hostem. Verum si is te eodem modo complexus fuerit eademque fuerit usus ratrione comprimendi, tum brachium sinistrum eius itidem sinistro superiniicias, dextra autem manu pedem iuxta poplitem opem sinistrae laturus corripias, et si eo habitu sustuleris, humeroque laevo abs te removeris, eum prosternere poteris.