Wiktenauer logo.png

Page:Cod.icon. 393 I 247v.jpg

From Wiktenauer
Revision as of 00:58, 17 November 2018 by Michael Chidester (talk | contribs)
(diff) ← Older revision | Latest revision (diff) | Newer revision → (diff)
Jump to navigation Jump to search
This page has been proofread, but needs to be validated.

Sternendi ratio per coxam.

Ea quae mox sequetur ratione ad habitum istum accommodabis te: dextrum pedem adversarii itidem dextro praepones, laevam eius axillam manu dextra adprehende, sinistra vero corpore hostis circundato, auxilium dextrae ferto. Sed si is pari modo te adprehenderit, corpus ipsius manu dextra super pectus regenda circundabis, sinistra autem brachii partem superiorem firmiter adprehendes. Inde dextrum pedi sinistro tuo praeponas, atque si per coxam dextram rotaris hostem, corruet.