Wiktenauer logo.png

Difference between revisions of "Page:Cod.icon. 393 I 276v.jpg"

From Wiktenauer
Jump to navigation Jump to search
 
Page body (to be transcluded):Page body (to be transcluded):
Line 1: Line 1:
'''Praecipitatio ex forpice'''
+
'''Praecipitatio ex forpice.'''
  
'''Ab''' initio huius certaminis in libram pronum te componas, ita tamen ut pes dexter contra hostem situs sit. Et si is erectus contra te procedat praefigens dextrum in libra consistentem, tum manum sinistram supra pectus eius dirigas, atque latus sinistrum corripias. Verum si is eadem ratione usus fuerit, celerrime ipsius manum sinistram corripito, eumque versum te attrahas. Inde, capiti adversarii superne dextram adplicato, atque ea ratione eum deprimito. Ceterum, si is idem usurparit, tum brachium dextrum hostis popliti utrique adplices, et inde firmiter si in latuss sinistrum tuum suppresseris, inferne autem sublevaris, hostem ex forpice praecipitabis.
 
Latest revision as of 01:16, 17 November 2018

This page has been proofread, but needs to be validated.

Praecipitatio ex forpice.

Ab initio huius certaminis in libram pronum te componas, ita tamen ut pes dexter contra hostem situs sit. Et si is erectus contra te procedat praefigens dextrum in libra consistentem, tum manum sinistram supra pectus eius dirigas, atque latus sinistrum corripias. Verum si is eadem ratione usus fuerit, celerrime ipsius manum sinistram corripito, eumque versum te attrahas. Inde, capiti adversarii superne dextram adplicato, atque ea ratione eum deprimito. Ceterum, si is idem usurparit, tum brachium dextrum hostis popliti utrique adplices, et inde firmiter si in latuss sinistrum tuum suppresseris, inferne autem sublevaris, hostem ex forpice praecipitabis.