Wiktenauer logo.png

Difference between revisions of "Page:Cod.icon. 393 I 279r.jpg"

From Wiktenauer
Jump to navigation Jump to search
 
Page statusPage status
-
Not proofread
+
Proofread

Revision as of 03:42, 2 January 2014

This page has been proofread, but needs to be validated.

Ratio sternendi ex superna coxa

Si ad hostem prope accesseris, intro pedem sinistrum colloces, atque manum sinistram sub ipsius axilla dextra ilia circundando exeras. Sin autem eadem ratione te corripuerit adversarius, manum dextram superne eius humero sinistro imponas, sinistram vero dirigas supra pectus, et hostis axillae dextrae subiicias. Verum si is brachium dextrum humero sinistro tuo adplicarit, teque repellere cupiat, tum coxam tuam sinistram eius itidem coxae laevae adiungas firmiter. Inde si eum in latus dextrum tuum reieceris, ex forma praescripta hostem prosternes.