Wiktenauer logo.png

Page:Cod.icon. 393 I 279v.jpg

From Wiktenauer
Revision as of 01:19, 17 November 2018 by Michael Chidester (talk | contribs)
(diff) ← Older revision | Latest revision (diff) | Newer revision → (diff)
Jump to navigation Jump to search
This page has been proofread, but needs to be validated.

Habitus infirmitatem corroborandi.

In hoc certamine sinistrum praefigere memineris, sinistram manum adversarii humero dextro adplices, latus sinistrum dextra corripias. Sin is te pari modo adprehenderit, pronum in libram te accommodes, dextra brachium hostis sinistrum corripito, eoque habitu sursum tollas brachium praedictum, sinistram vero popliti eius interius iniicias pedis sinistri. Ceterum, si is idem fuerit molitur, celeriter pedem laevum retrahas, manumque dextram brachio eius sinistro iniicias, eaque ratione deprimas. Sin autem is pariter suppresserit, tum caput tuum axillae eius sinistrae supponas, si abs te ex hoc habitu removeris, supinus hostis concidet.