Wiktenauer logo.png

Difference between revisions of "Page:Cod.icon. 393 I 288v.jpg"

From Wiktenauer
Jump to navigation Jump to search
 
(No difference)

Latest revision as of 03:46, 2 January 2014

This page has been proofread, but needs to be validated.

Habitus quo adversarius deiectus intercludi possit ne resurgat.

Quum utrique cecidistis, hac ratione te accommodes licebit: cubitum hostis dextrum interius manu sinistra corripito, eumque sursum tollas dextram vero anterius brachio eius sinistro iniicias, brachiaque ab invicem extendas. Sin autem adversarius ratione pari contra te fuerit usus, atque pectus suum tuo adplicarit, pedem utrunque tuis interposuerit, tum dextrum pedem hostis dorso superiniicias, sinistram vero supra ipsius dextrum, et eo modo aeque ac tu is interclusus est. Sed si te liberare cupias, eius pubem genu sinistro impellas, eoque habitu missum te facere cogetur, nec vires exercere suas poterit.