Wiktenauer logo.png

Page:Cod.icon. 393 I 298v.jpg

From Wiktenauer
Revision as of 18:14, 19 August 2018 by Michael Chidester (talk | contribs)
(diff) ← Older revision | Latest revision (diff) | Newer revision → (diff)
Jump to navigation Jump to search
This page has been proofread, but needs to be validated.

paululum te submittere non dubites, si igitur is te sublevarit, ete sub hoste si converteris, prosternas.

Alia

Dextram manum transmittere memineris, atque supra coxam in ipsius ilia inciicias, sinistram autem manum humero ipsius dextro superiniicias. Inde dextram in ipsa iunctura adiicias, firmiterque eam contineas, post subleves. Inde vero genu dextro hostis genu sinistrum si urseris, pronum sternas adversarium.

Alia

Hostis dextram manum utraque manu tua corripito, et in latus dextrum pertrahas. Inde dextrum pedem ipsius sinistro itidem dextro postponas. Post, si brachium dextrum lateri hostis sinistro inieceris, per coxam dextram hostem tuum praecipites.