Wiktenauer logo.png

Page:Cod.icon. 393 I 301r.jpg

From Wiktenauer
Revision as of 02:47, 16 February 2014 by Michael Chidester (talk | contribs)
(diff) ← Older revision | Latest revision (diff) | Newer revision → (diff)
Jump to navigation Jump to search
This page has been proofread, but needs to be validated.

positum corripito, alteramque manum in auxilium alterius adiicias, inde tollas, alterum pedem interne ipsius hosti pedi postponas, post si superne eum retrorsum egeris partes potiores obtinebis atque is habitus utrinque procedit.

Nunc sequuntur habitus quibus docetur transversim colluctari.

Si cum aliquo colluctaris brachio porrecto, alteram manum removeas, eaque correpto ipsius hostis pede quasi tollere eundem velis simulato, verum si id observarit, pedem retrahet, tu igitur brachio porrecto pedem sequitor, atque pede tuo retro ipsum transgreditor transversim et ea ratione supinum hostem prosternes. Is habitus utrinque formari potest.

Secundus antecedentis habitus

Eum habitum hoc modo exerceto: si cum adversario ex porrectis brachiis colluctaris, dextram confestim evellas, eamque per axillam sinistram transmittas. Inde dextrum pedem pedi ipsius dextro postponas, atque ea ratione supinum hostem sternes. Etiam is habitus utrinque formari potest.