Wiktenauer logo.png

Difference between revisions of "Page:De Veris Principiis Artis Dimicatoriae (Heinrich von Gunterrodt) 1579.pdf/15"

From Wiktenauer
Jump to navigation Jump to search
 
Page statusPage status
-
Proofread
+
Not proofread

Latest revision as of 20:55, 15 May 2022

This page needs to be proofread.

ptuni, in cuius honorem etiam institute sunt a Theseo, ut Plutarcho videtur. Sic enim de institutione horum ludorum in vita Thesei scribit: Theseus primus Neptuno certamen instituit, gloriarique, est solitus, ob Herculem Olympia Jovi, ob se vero Isthmia Neptuno celebrari. Quod enim ibidem in Melicertae honore institutum est, noctu agebatur initiandi magis, quam spectaculi speciem proferens. Vel potius in honorem Palaemonis (quem Latini Portunum vocant, unde & Portunalia dicebantur) ut ex Archiae Poetae nobili Epogrammate graeco, de his quatuor certaminebus, quod etiam hodie circumfertur, colligitur. Versus hi sunt:

[Greek text]
Quatuor Argiuis certamina sacra feruntur,
 Bina hominum natis, binaque coelitibus.
Phoebo, ipsique Jovi, Palaemoni &, Archmoroque,
 Poma, Oleastra, Apium, paemia, pinus errant.

Hoc loco etiam notatu dignum est quod tradit Lucianus Athletarum & pancratiasta-