You are not currently logged in. Are you accessing the unsecure (http) portal? Click here to switch to the secure portal. |
Page:De Veris Principiis Artis Dimicatoriae (Heinrich von Gunterrodt) 1579.pdf/22
in conflictum ambo descendissent, aest arentque hinc & inde numerosi spectatores, ut suo victori insuliu propter invalidas vires pene resupinatus est, verum ubi tanqam ignominiam a se repellens resumpsit vires, & se sibi resituit, medium Hamae corpus dissecuit.
Nunc autem ad nostra tempora veniam. Et quia exterarum gentium nobilissimi pugiles mihi prorsus sunt ignoti, ac tantum aliquorum discipulos vidi & cognovi: Judicium de iis facere nolo. Quo ad Germaniam vero: Duae factions extiterunt: una ex parte ut plurimum pelliones, & alii opifices cum his confoederati, quorum etiam aliqui magistri in arte, praesertim gladium tractandi, haberi volun, qui ex speciali Romanorum Imperatiorum & Regum Privilegio, in nundinis Francofurdiensibus, quos in arte excellere putant, & in eorum sectam qui iurare volunt, eodem titulo insignire solent. Alteri his opposite plerunque studiosi bonarum disciplinarum & aliarum atrium minus sordidarum periti,