EPIGAMMA IOHANNIS MAIORIS D.
COrporis in motus mentis se suscitat ardor:
Corpore non moto mens sua pressa situ est.
Ergo fatigabant variis membra incita luctis:
Segnia perpetuus corpora languor habet.
Sic color in vultu, calor est in corde tuendu:
Regulaque in gestu curaque, habenda gradus.
Namque decus prae se ferre omnia membra necesse (est:
Nam violat gestus lumina casta procax.
Instruit ad belli morem ars ludicra severum,
Atque tegi objecto corpus ab hoste docet.
Quare qui luctae rationes tradis honesta,
Corporis & vires, ingeniique probas.