Wiktenauer logo.png

Page:De Veris Principiis Artis Dimicatoriae (Heinrich von Gunterrodt) 1579.pdf/5

From Wiktenauer
Revision as of 20:46, 15 May 2022 by Michael Chidester (talk | contribs) (→‎Not proofread)
(diff) ← Older revision | Latest revision (diff) | Newer revision → (diff)
Jump to navigation Jump to search
This page needs to be proofread.

usum, hoc est, exercitatione praeditus sit. Quapropter, id quod decorum est observasse me existimandus potius, quam in temeritatis crimen vocandus sum: tantum abesttvt obtrectationem hac in parte metuam, cum apud intelligentem artis, de arte tractationem susceperim, cuius nimirum autoritas meum conatum ab iniquorum sermonibus vinidare possit.

Verum vt omnibus partibus ac numeris absolutam rationem artis huius traderem, in hac tractatione mihi propositum non fuit, sed commenmorationem saltem, ac summa capita quaedam de veris eius fundamentis strictim ex habeo, Neque enim omnes regulas, regulas, quibus solida eius cognitio nititur, in medium afferre mihi integrum suit, ne aut palmam praeripere ci, qui me ad eam disciplinam erudiit, aut laudem cognitionis, qua discipulo antecellit Magister, detrahere existimarer, in quem modum & Alciatus lib: de singulari certamine, Cap. 31. grauiter differit Interea hoc saltem consilio haec artis semina in luce exire volui, vt alios ad vberiorem frugem Theoriam vel artis huius proatiora initia haberent, propter vtilitatem publicam ea etiam in medium proferrent, quo & ab interitu liberati & à contempt imperitorum