Wiktenauer logo.png

Page:De Veris Principiis Artis Dimicatoriae (Heinrich von Gunterrodt) 1579.pdf/9

From Wiktenauer
Revision as of 01:02, 17 May 2022 by Michael Chidester (talk | contribs)
(diff) ← Older revision | Latest revision (diff) | Newer revision → (diff)
Jump to navigation Jump to search
This page needs to be proofread.

O Mundi decora, & propriae virtutis in annos
Exemplar memori quod Musa loquetur ab orsu
Perpetuum in seros aeui venientis honores.
Ceu vos insignes ad sydera & aethera tollunt
Stirpis opes generique nitor praeclaraque Divum
Munera, sic vestros quoque tollunt carmina honores
Inclyte dux o IANE, tuas quia stemma per ausus
Magne feres, maiusque dabis clarescere in aewm
Imperio, & claro generis splendore per aewm,
Cui GUNTERROIDUM nova fama vigente per (ennem
Quaetenet a dextra laudem, ingenioque decorum
Fert primae documenta suae virtutis, ubi ingens
Militat insigni juvenisque viroque palaestra.
 Clara Ducum sint clara manus praeludia, & ausus
Adiwet ingentes diwm manus incita ad ausus
Praesignes, quibus alta Dei stant nomina, & ausus;
Quod mea vota volunt, mea carmina, & arma palaestrae
Felici modo sorte ferunt, ubi clara per armos
Arma sonat, artesque insignibus artibus assunt,
Quae genus excelsum, & generis decora omnia vincunt.