Wiktenauer logo.png

Page:MS I.33 09v.jpg

From Wiktenauer
Jump to navigation Jump to search
This page contains changes which are not marked for translation.

This page needs to be proofread.

Hic scolaris instructus mediante consilio sacerdotis ducit actum quemdam qui nuncupatur durchtritt posset tamen recipisse plagam tam sinistram que ducitur ex parte dimicatorum generalium quam dexteram que consueuit duci ex parte sacerdotis & suorum iuuenium Contrarium illarum duarum viarum erit sacerdotis euntis cum gladio sub brachio* qui tunc attingit manus nudas ducentis plagas supradictas Licet contrarium istud non sit depictum in exemplum ymaginum


Nota quod sacerdos defndit hic actum superius dictum quia cum scolaris vero esset in actu itineris sacerdos religando atque subpremendo gladium scolaris ligatum demonstrat vt hic patet per exemplum Preterea quid sacerdotem ex hijs facere contingat si diligenter inspexeris poteris edoceri & cetera