Wiktenauer logo.png

Paulus Hector Mair/Tournament book

From Wiktenauer
< Paulus Hector Mair
Revision as of 02:19, 4 June 2020 by Michael Chidester (talk | contribs)
(diff) ← Older revision | Latest revision (diff) | Newer revision → (diff)
Jump to navigation Jump to search

Source Images

Images
from the Dresden and Munich Versions

No Translation Not started

Dresden II Transcription (1540s) [edit]

Vienna II Transcription [German] (1550s) [edit]

Munich II Transcription (1540s) [edit]

Vienna II Transcription [Latin] (1550s) [edit]

Draftbook Transcription (1540s) [edit]
by Michael Chidester

[01]

[124r] Cogitanti mihi saepe de splendore Torneamentorum, quae ante annos Sexcentos in Germania agi coeperunt, eademque longo tempore pòst fortiter atque honestè (·ut maxime decuit·) exercita, tandem in mentem venit, eoruus descriptiones, ritus, consuetudines, et leges si libro nostro adÿcerem, qui totam artem gladiatoriam, quae apud antiquissimos in usu fuit, tum etiam nostro floret saeculo, complectitur, eidem certe haud exiguum ornamentum atque splendorem allaturas, quare cum essent quidaus, qui me id ut facerem exhortarentur, eorum ego voluntati, meoq{{dec|u|ue} consilio resistere nolui, sed potius decrevi primum Torneamentum, adiunctis eiusdem origine, constitutionibus, ritu, et legibus, quam brevissime describere, ea tamen ratione, ne quicumque historiae deesse videatur. Apposui item duas figuras Torneamenti, artificiosissimè depictas, in perpetuam rei memoriam & documentus virorum nobilium, tu{{dec|u|m} etiam ut his admoniti virtutem potius amplecterentur, quam ut illiberalibus studÿs operam impenderent. Fuit autem Torneamentorum autor Henricus eius nominis primus, cognomento Auceps, Imperator. is Magdeburgi anno nongentesimo tricesimo octavo, die dominica proxima post festum trium regum primus Torneamentorum ludum exercuit in recreationem, atque laudem triumphi memorabilium Ducum, Principum, Comitum, et nobilium, qui tunc temporis sub praedicto Imperatore adversus Hunnos infideles et rebelles fortiter pugnantes victoriam obtinuerunt, sub Imperium Romanum eos compellentes. De toto autem negotio et instituti Torneamenti ratione Caesarea Maiestas retulit quamprimum ad principes, praecipuè ad quatuor totius Imperÿ duces primates, scilicet Cunradum Comitem Palatinum ad Renuus, Hermannum Sueviae ducem. Berchtoldum Bavariae, atque Cunradum ducem Franconiae. Quoruus singuli ad Torneamenti constitutiones, atque informationem tres Viros deligerent, experientia rerum et auto [124v] ritate pręstantes, quibus se additurum itidem tres imperator promiserat. His igitur viris quindecim delectis summa rei et instituti torneamenti officium delegaretur.

[02]

[03]

[04]

Hermannus, dux Svevie:

Fridericum ad Hohenhewen.
[125r] Fridericum, dominum in Hohensaxen.
Georgium de Schöllenberg, equitem auratum.

[05]

[06]

[07]

Caesarea itaque Maiestas his iniunxit, ut quamprimum se in unum locum conferrent, negotium tractandum susciperent atque consiliis communicatis consultarent, qua ratione tantus triumphus et ludus auratis equitibus dignus adparari, institui atque perfici commode posset. Quare iussa imperatoris capessentes congregati ea de re prudenter cogitare atque disserere ceperunt. Verum ex iis cum nemo eius [125v] rei certam haberet cognitionem, neque suo soeculo [!] de torneamentis quicumque percepisset, tantum abest, ut oculis suis ea perlustrasset, ex indicio consilioque Hermanni, comitis in Milberg postularunt sibi magistrum Philippum adiungi, tunc temporis Cęsareae Maiestatis secretarium, quem prędictus comes sępius de torneamentis, eiusdem constitutionibus, legibus et privilegijs verba facere audierat; is enim eas torneamentorum constitutiones in longinquis regionibus viderat, multa ijsdem de rebus memorię mandaverat multamque cognitionem eorum torneamentorum habebat, quę olim suoque tempore in Britania fuissent instituta. Is igitur postquam esset vocatus, ad eos se omni mora remota conferebat. Ex eo cum cognovissent, que ad rem propositam facere viderentur, atque constitutiones torneamentorum, ordinationes, usum, leges et privilegia secretarius ijs declarasset, habitis super ijsdem rebus consilijs pro negotii insituti necessitate, Cesaream maiestatem principesque imperii adeuntes ijs magistri Philippi consilia de torneamentis, tum etiam sua decreta aperiebant, quae certe consilia, pręcipue autem magistri Philippi atque etiam reliquorum imperator maxime adprobavit. Hęc cum essent explicata, de articulis huic rei institutę convenientibus cogitare pro sua prudentia cęperunt. Sunt autem articuli duodecim constituti: primus ab imperatore ipso, quatuor subsequentes principes supra commemorati, quorum singuli singulos edidere, quatuor item alios torneamenti consiliarii ad hoc delecti, decimum pronunciaverunt quatuor illi praefecti recens ordinati, undecimum duodecimumque magistro Philippo decernendi potestas data est.

[08]

Imperatoris articulus de torneamentis

.I.

Hoc ludo abstineant Trinitatis ecclesięque christianę contemp [126r] tores, item hęretici notorii, qui a vera et catholica ecclesia declinarunt.

[09]

[10]

[11]

[12]

[13]

[14]

[15]

[16]

[17]

[18]

[19]

[20]

[21]

[22]

[23]

Mair's tournament 28.png
Mair's tournament 29.png
Mair's tournament 30.png
Mair's tournament 31.png
Mair's tournament 32.png