Wiktenauer logo.png

Page:Cod.10825 193r.png

From Wiktenauer
Jump to navigation Jump to search
This page contains changes which are not marked for translation.

This transcription is incomplete, or there was a problem when proofreading this page.

Habitus liberi impulsus contra eum impulsum qui sursum regitur.

Quum rite habitu praenomiato uti uoles, paribus tibijs consistas brachium dextrum pugionem tenens egregie tollas ultra caput tuum, te* ea igitur forma intro procedas pedem dextro, et pugionem uisuj hostis impellas. Sed si is idem contra te usurparit sinistrum preponentem, inque libra consistentem, id ist corpore uersus terram proclinato, manum sinistra iuxta genum sinistrum tenentem pugionem *retro pedem dextrum, tum dextro consequitor, et sursum pugione sublato manu sinistra eius impulsum ex habitu medie* forpicis, id autem* fiet, anteque manus instar* crucis formentur, atque uisum aduersarij impulsu sauciato uel pectus. Sin uero is exceperit impulsum, pugionem ex latere hostis sinistro uersus dextrum convertes mutando contra eius visum. Cum autem gemino impulsu te adversarius adgreditur ratione eadem, dextrum pedem reducito, atque tum exterius tum interius eum repellas pugione brachio dextro imposito. Verum inde rursus dextro intro procedas, sinistro autem prosiliendo in latus aduersarij dextrum directo, firmum impulsum habebis, interim uero gradu gemino ab hoste recedas pugione athletice gubernando.